- MARTINUS Bucerus
- MARTINUS BucerusSelestadiinatus, A. C. 1491. ingeniô et eruditione inclitus, Ordinem Dominicanorum, in quo vixerat ann. 15. Euangelii doct rinam amplexus, reliquit A. C. 1521. quâ de re librum edidit, A. C. 1525. Luthero, dialogô Arbogastô publicatô, respondit. A. C. 1528. Formulae Concordiae cum Luthero, de S. Cena a Philippo Melanchthone conscriptae, nomen dedit. A. C. 1536. in enarratione 4. Euangeli starum, sese postmodum clarius explicans. Cum P. Malvenda, Colloquium Ratisbonae habuit, A. C. 1546. quod abruptum est Martiô mense. Cum Petro Martyre Pauloque Fagiô, Argentoratô, ubi docuerat, ab Eduardo VI. invitatus, in Angliam pervenit, A. C. 1549. ut ibi doctrinae suae sementem faceret, Cantabrigiae Professor: Obiit A. C. 1551. aetat. 61. Eius ossa, Mariâ saeviente, effossa et cremata, A. C. 1555. una cum Fagii ossibus, sed ambo, sub Elizabetha, A. C. 1560. publicis laudibus ornati, honoribusque suis restituti sunt. Hebraeae Linguae apprime peritus fuit. Vide Bucerus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.